monumenta.ch > Cassianus > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 16, 5
Ubi enim nobis nostri domestici non adversantur, ibi et regnum Dei tranquillitate mentis acquiritur. Nam si rationem diligenter discutias, laedi ab homine quamvis malignante non potero, si ipse impacifico adversum me corde non dimicem. Si autem laedor, non est vitium impugnationis alienae, sed impatientiae meae. Sicut enim gravis ac solidus cibus sano utilis, ita perniciosus est aegrotanti.